- NERSA
- NERSACluverio Neriscus, vulgo Neers, fluv. est Geldriae, in Belgio, memoratus Chronico Monasterii Laureshamensis seu S. Nazarii, ubi de Lothario Augusto Ludovici Pii filio ista exstant: Lothario Ansfrido tunc Palatino Comiti, illustri et spectabili viro ob egregia merita, praedium suum in Geizefurt, in pago Hatudriensi, super fluvium Nerse, et in pago Laumensi, in villa Sodeia, super fluvium Geldione, iure proprietatis contradidit: quod postea idem Ansfridus Laureshamensi Monasterio sub Abbate Dietricho contulit. Qua eadem de re ita Lotharii ipsius literae: In pago Hattuariensi et in villa quae dicitur Geizefurt, super fluvium Nerse: Et Ansfridi literae, in pago Hattuaria, in villa quae dicitur Geizesurt, quae sita est super fluvium Nersa etc. Defluit is inter Rhenum ac Mosam medius, et Wachtenduncam, Gelram caput et Ducatûs, Goch, aliaque Clivensium oppida praeterlapsus, decurrit in Mosam, apud Gennapiam: Proximus Bataviae et pago olim Mosano fuit. Itaque cum in Gestorum Francorum c. 9. Dani per altum mare Gallias appetisse et Theuderici pagum Attoarios, vel alios devastâsse: Cum quoque in veterib. Annalibus Gallicis, A. C. 715. Saxones devastavisse terram Hattuariorum, dicuntur: utri Attuarii utrobique designentur, Cisrhenani ad Nersam, prope Bataviam, an Transrhenani, incertum est. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Attuarii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.